monumenta.ch > Plinius > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 51
{XXX} Cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Arabiae divitias indicare conveniret causasque quae cognomen illi felicis ac beatae dedere. Principalia ergo in illa tus atque murra, haec et cum Trogodytis communis, tura praeter Arabiam nullis ac ne Arabiae quidem universae.